Nemességigazolás, 1741

A A Ványi család genealógiája wikiből

A latin nyelvű igazolást Szabolcs vármegye állította ki Ványi János illetve fiai Ferenc és Mihály, valamit testvére Ferenc részére. A szövegét a Reszegi Lajos által közölt 1825-ös nemességigazolásból ismerjük. A szövegből kiderül, hogy János az István ifjabb király által Sándor, szörényi bán részére kiállított 1268-as adománylevélre hivatkozik, bár nem derül ki, hogy az eredetit, vagy annak valamelyik átiratát mutatta be.

Nos Universitas Praelatorum Baronum Magnatum et Nobilium Comutatus de Zabolch - Damus pro memoria significantes quibus expedit Universis - Quod prosteaquam Egregius Joannes Ványi, in Posessione Curali Feöldes residens, inter reliquos productioni obuoxiatos Földessienses accolas, ad demonstrationem nobilitaris suae praerogativae veluti Anno adhuc 1737 Die 15ta mensis Maij Benignas Stephani olim Junioris Regis Hungariae Litteras Donationales de anno 1268o emanatas, Alexandro et Joanni Vanyi pro enumeratis modo dicti. Alexandri Ványi Complurimis servitiis suis, multis in occasionibus fideliter coutestatis, per benige collatas, producisset tenore earundem Donatioalium fidelia ejusadem Alexandri Vanyi Regi suo demonstrata servitia, requentibus enumerantur. Quod per prius tempore Belli, et Generalis conflictus cum Rege Bohemorum ad Morvam habiti tandem cum praefata Regia Majestas exercitum suum in Graeciam mississet, quefatusque Alexander Vanyi aute omnes alios, collecta sua multitudine, aciem Graecorum intrepidus penetrasset, et licet non cum para sangvinis sui et suórum effusivae Regio suo nihilominus viatoriam reportavit; praeterae dum genitor mentionatae Regiae Majestatis Stephani, eundem Stephanum Juniorem Regno suo excludere voluisset, relictis Parentibus, filiis, et bonis suis Universis, Regis sui fidelitati constanter insistendo cum Conrado et Palatino (qui Regis vitam uti contextus Donationis indigitaret exstingvere cupiebat) omni reformidatione postposita apud castrum Feketehalom nuncupatum variis fortunae casibus se immitendo, ubi quosdam Lancea, quosdam gladio interfeccisset, plurimos Regi suo ex hostibus victos deduxit, atque ligatos, et sic memorantum Regem suum, teste Donationis tenora Coronae et honori restituit, pro quibus ac alius plurimis adhuc meritis in iisdem Literis Donationalibus fuscius specification certa Bona, juraque Possessionaria, eaque eidem Regiae Donationi sua serie inserta, eidem Alexandro et Joami Vanyi clementer possidenda contulerat, imo per Kuplen Comitem penes Testimonium venerabilis Capituli Ecclesiae Cathedralis Váradiensis nemine contradicente in Dominium praevio modo collatorum bonorum etiam statui introducique curasset. Et sic quamquam praementionatus Producens, ex bonis praedecessoribus suis praevio modo collatis; nil quid piam de facto possideret: sed neque Genealogiam suad ad tanta saecula, ob deperdita Litteralia Instrumenta deducere valeret, attamen quia nomen Vanyianum retineret, Literasque tam pretiosas ex tantis temporum vicissitudinibus prae manibus conservasset, eundem Joannem producentem, ac per eum fratrem franciscum, nonsecus filios ejusdem Joannis, Franciscum videlicet et Michaelem similiter Vanyi, horumque omnium utriusque sexus successores, veluti tempore praespecificatae productionis pro veris et indubitatis nobilibus imo possessionatis recognovimus, ita nunc quoque eosdem pro talibus declaramus, et attestamur, ax in simul ex serie reliquorum Armalistarum eodsem eximendo; in coetum atiorum Comitatus nostri possessionatorum Nobilium vigore praesentium transponimus. - In quorum omnium majus et firmius Testimonium pro futura praedenoatatorum securitate deservituras hasce nostras sub usitato, et authentico Comitatus nostri sigilló Concedendas et extradandas esse duximus Literas Testimoniales prout etiam Communi ita svadente justitia concessimus et extradedimus. Datum ex Generali Congregatione nostra in Possessione Szt. Mihály Die 16ta mensis Decembris Anno 1741 contimative celebrata. Lectum publicatum et extradatum perme Franciscum Szunyogh de eadem praelibati I. Comitatus Ordinarium juratum notarium Locus sig. authent.