Adománylevél, 1268

A A Ványi család genealógiája wikiből

István ifjabb király, erdélyi herceg, a kunok ura a cseh király elleni és a görögországi hadjáratban, majd az apjával vívott belharcokban tanúsított vitézsége és hűsége jutalmaként Sándor szörényi bánnak adományozza Vasvári, Szentmárton, Szalka és Kak birtokot, és leírja azoknak az iktatáskor megállapított határait.

Eredeti, hártyán, függőpecsét vörös zsinórjával. O Közlés: Pray: Dissertationes historico-criticae in annales veteres ... Hungaronun. Vindobonae, 1774. 55 (töredékesen, I. Lajos 1365-beli megerősítő oklevelének 1770-ben készült másolatából). Katona: Historia critica VI. 490 491 (töredékesen, Pray közléséből). CD IV/3. 465 468 (töredékesen, sok hibával, a Pray által közölt 1770. évi másolatból; az 1365-beli megerősítő oklevelet, amelyből a hibás másolat készült, ekkor a Ványi család őrizte). Magyar Tudós Társaság Évkönyvei VI. 422 423 (a CD-beli csonka szöveg) és 431 439 (teljes szöveg, I. Lajos megerősítő okleveléből, az oklevél kőnyomatos hasonmásával). ÁUO VIII. 196 200 (az 1365. évi átirat szövege). Ub I. 102 103 (töredékesen). Hurmzaki I/1. 339 340 (töredékesen). DIR C. veacul XIII, vol.II. 101 103 (töredék az előző közlés nyomán, román fordításban). O Regeszta: RRSA. 1885. sz.

Szatmár vármegye levéltára a kolozsvári Állami Levéltárban (Fond: Prefectura jude ului Satu Mare), 1826, Miscellaneo iuridico-civilum, nro. fasc. 43, nro actorum 27.

Stephanus dei gratia iunior rex Hungarie, dux Transsilvanus, dominus Cumanorum, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Licet regia pietas manum munificam debeat porrigere universis, illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et in adversis, prosequi debet munificentia largiori, ut alii eorum exemplis invitati ad fidelitatis opera fortius accendantur. Proinde ad universorum notitiam tam presentium quam posterorum harum serie volumus pervenire, quod attendentes fidelitates et servitiorum merita dilecti et fidelis nostri Alexandri bani de Sceurino, que et quas idem nobis a temporibus infantie sue in domo nostra iugiter famulando et in aliis multis casibus fortune se pro nobis exponendo, laudabiliter exhibuit et devote et ut quedam servitia eiusdem laude digna in specie exprimamus. In bello nostro generali iuxta Moroam. quod habuimus cum rege Boemorum et hostes nostri nos circumdedissent idem gloriose dimicavit, pedes in ipso conflictu remanendo. Ceterum sub castro Qlmuch in nostro exercitu viriliter se habuit et potenter, ubi quinque vulnera letifera in se excepit manu ab adversa, pro regni utilitate et corone. Preterea cum exercitum nostrum in Greciam misissemus, ipse Alexander banus ante omnes alios, collecta sua multitudine intrepidus aciem Grecorum penetravit, et non cum minima effusione sui sanguinis et suorum victoriam habuit nobis adoptatam. Nec pretermittimus quod cum Ladizlaus et frater suus Jula, infideles nostri a parentibus nostris contra nos missi, suos temerarios conatus direxissent, dictus banus solita fidelitate omne bonum studuit pro nobis exhibere et specialiter tempore persecutionis nostre et miserie, quando videlicet dura et crudelis persecutio parentum nostrorum extra terminos terre nostre, despecta pietate voluit effugare, prefatus banus parentibus, filiis, fratribus, possessionibus ac omnibus bonis et rebus post tergum penitus derelictis nobis adherere non expavit et ad castrum Feketheholm vulgo nuncupatum nobiscum intravit, ibique nobis genera servitiorum diversa ad nostrum mandatum exhibuit animo ilari et iocundo tanquam domino suo naturali. Item primo die quando Corradus, filius Kem n ad portas castri memorati manu armata auxilio parentum nostrorum accessisset, supradictus banus cum eodem forti manu concertavit. Et cum demum ab ipso castro exeundo, insultum contra Laurentium palatinum fecissemus, qui nostram mortem anelabat [!] et vitam extinguere cupiebat, sepedictus banus mortem pro nobis non formidans, ante omnes alios ad casus se fortune intromisit, ubi quosdam lancea, quosdam gladio interfecit et multos ex hostibus nostris vinctos nobis duxit et ligatos. Deinde in Ilsazyg in bello nostro generali prenominatus banus Alexander tanquan murum se pro nobis ordinavit et in medios hostes se intromisit, non metuens mortem, sed nostram querens gloriam et honorem coram oculis nostre maiestatis mirifice dimicando ac hostium potentiam penitus infringendo, nos statuit nostre corone et honori. Et licet alias virtutes fecerit, multas laude dignas, tamen hee virtutes memorate ad presens sufficiant nominasse. Nos igitur in recompensationem servitiorum eiusdem Alexandri bani, licet minima videantur que ad presens agimus et longe maioribus dignus habeatur, ut meretur, quasdam villas seu terras Woswary, Senmartun, Zolka et Kaak vocatas cum suis utilitatibus et pertinenciis eidem Alexandro bano, fideli nostro et per eum suis heredibus, heredumue [!] succesoribus dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo et inrevocabiliter possidendas. In quarum terrarum seu villarum corporalem possessionem per Kuplen comitem hominem nostrum sub testimonio capituli Waradiensis, nullo penitus contradicente atque prohibente, fecimus

eundem introduci, prout in litteris recepimus capituli memorati. Quarum villarum seu terrarum videlicet Woswary et Senmartun metas in eisdem litteris invenimus sic distingvi: prima meta egreditur in valle Goronch et tendit versus orientem ad partem dextram in eadem valle et pergendo cum metis tribus revertitur in dicta valle Goronch ad partes occidentales et pervenit ad metam quartam, que mete sunt in eadem valle et exit de ipsa valle Goronch et pergit ad viam que tendit ad Terebes. Et exhinc tendit ad aquam que vulgo Huzeutou appelatur et in angulo eiusdem Huzeutou est meta de terra. Et deinde tendit ad metam capitalem, que separat et distinguit metas terre Woswary de villa Nympti et de magistro Gabriano; et de hinc egreditur et pergit cum distinctis metis ad aurifodium. Et exinde pergit cum metis distinctis et proximis ad viam ad arborem ilicem; et post egreditur et vadit versus orientem ad Fyzespotok et ibi de sinistra parte fenetum remanet ad villam Nempty et de parte dextra de monte remanet ad villam Woswary, eundo cum metis continuis et distinctis. Et exinde pergit supra ad orientem et transit unam aquam vulgo Saar vocatam iuxta molendinum Nona in parte inferiori et ex utraque parte Saarwyzy sunt mete; et postea tendit cum distinctis metis et apertis ad Budunakereky et ipsa Budunakereky remanet ad dextram partem. Exinde progreditur et vadit cum metis distinctis et manifestis ad visionem ad Nadastzyg et ibi commetaneus est Dyonisius, et exinde tendit versus orientem iuxta Kysegurd cum metis elevatis. Et deinde progrediendo asscendit ad unum monticulum ad partem dextram et ibi sunt due magne arbores ilices et in medio earum sunt mete de terra, que separant et distingunt terram Woswary de Isyp comite et ab Andrea filio Farcasy; et hiis omnibus transcursis tendit iterum ad orientem ad Keuruszyg videlicet in viam, que vadit ad Terebes et ibi coadunantur mete prenotate iterum ad terram Solumus, que etiam pertinet ipsi bano. Terra autem Senmartun habet metas istas: prima meta egreditur a parte orientali de terra Kok, que pertinet filio Thebe; item retinet metam a villa terre Buch, que nunc attinet ad villam Nympty, cuius meta est de terra ex ista parte Saar et transit ipsam aquam Saar et tendit supra ad dextram partem meridionalem et iuxta eandem Saarwyzy pervenit ad unum fluvium qui vulgo Saartu appellatur et ibi est una meta de terra. Item tendit ad unum montem et appropinguat ad silvam Etyn vocatam et transit de parte dextra a fine dicte Etyn. Inde tendit per planicies et pervenit ad unam metam de terra elevatam. Exhinc vadit ad Hashosfeu ad orientem et ibi sunt due mete, una de terra et alia de arbore; et deinde egreditur et vadit in silvam que vulgo Liguet vocatur iuxta viam Nympty et pervenit ad arbores ilices, que sunt iuxta eandem viam. Et post tendit ad locum, qui vulgo Monurous appellatur et minor pars de Monurous remanet ad terram ville Buch et vadit recte ad Kerecberuk, deinde tendit ad Sukrakatia et exinde vergit ad Fusiespotok, que iterum in silva pergendo ad terram Solumus coadunantur supradictam. Item prima meta terre Kaak incipit de una silva, que est ante unum fluvium Gholup vocatum et ipsa terra dicta Kaak erat iobagionum castri de Bursua, tamen est ipsa terra in provincia Zobouch, Dehinc progreditur et venitur ad locum Kethelukuz appellatum et ibi sunt due mete de terra; postea egreditur et veniet ad unam arborem salicis et sub ipsa est meta terrea. Item etiam abhinc progrediendo veniet ad unam arborem ilicis et sub ipsa arbore est meta terrea, post hinc salitur ad unum Berch et ibi superius sunt due mete terree. Item postea protenditur ad partes meridionales et transit ultra in una parvula aqua; iterum ascendit ad unum Berch et ibi superius in Berch sunt tres mete terree, que distinguunt et separant ipsam terram Kaak a terra Nicolai filii Vrkund Hene nominate [!]. Item etiam vadit ab unum montem, qui vulgo Keykleu appellatur et iuxta ipsum montem transit cum duabus terreis metis et vadit ad Bagdanferteu et ante Ferteu est una meta terrea. De hinc transit supra ad partes orientales,

scilicet ad metam capitalem, que separat ipsam terram a terra Pauli filii Nicolai; progrediendo enim iuxta terram Pauli vadit ad partes septemtrionales et perveniet ad unam magnam arborem ilicis et sub eadem sunt due mete capitales et per parum transeundo per planicies coadunatur et terminatur ad terram Dewecher nominatam. Item enim attinet undecim stagna ad ipsam terram Kaak supradictam: primum Eleuthou appellatur, secundum Gurghad, tertium Vsund, quartum Kulber, quintum Kurmur, sextum Malathoua vulgo nominatum, septimum Wruzd, octavum Kuthukur, nonum Malathova et alia duo similiter; et sic finiuntur mete terrarum predictarum. Ut igitur hec nostra donatio seu collatio robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam succesorum nostrorum possit vel debeat tractu temporis retractari atque in irritum reocari, habito consilio barronum nostrorum et nobilium regni nostri, presentes litteras eidem concessimus duplicis sigilii nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Petri, dilecti et fidelis nostri, aule nostre viceancellarii. Anno ab” incarnatione domini millesimo ducentesimo LX octavo.

Magyar fordítás

Pray György részleges fordítása a hibás olvasat alapján:

István, Isten kegyelméből Magyarország ifjabbik királya, Erdély fejedelme, és kunok ura jelen sorainkba tekintő Krisztus minden hívének üdvezlet a mindenek üdvözítőjében. Habár mindenki iránt bőkezűnek kell is a királyi kegyességnek lennie, de mégis azokat, kiknek ismert jámborsága, mind szerencsében, mind viszontagságokban dicsőítetett bővebb jótéteményekben tartozik részesíteni; hogy mások ezek példáitól serkentve jobban hevűljenek hűslges tettekre. Annál fogva, mindenek tudására kivánjuk juttatni, hogy megtekintvén Szendrini Ványi Sándor kedvesünknek és hívünknek hűségét, és szolgálati érdemeit, mellyeket -- -- irántunk, gyermekségétől fogva szüntelen házunkban szolgálván, és a szerencse más eseteiben magát érettünk feláldozván, elszántan és dicséretesen kitűntetett; és hogy dicséretre méltó némelly szolgálatait különösen is kifejezzük: a csehek királya ellen Korona mellet volt köz harczunkban, és bennünket ellenségeink bekerítettek volna: ő dicsőségesen hadakozott, gyalogul maradván az ütközetben. Továbbá: Olmucz vára alatt, férfiasan és hatalmasul viselte magát hadi seregünkben, hol öt halálos sebet kapott, keze megégtével, oszágunk s koronánk hasznáért. E felett midőn hadi seregünket Svédországba küldöttük volna, Sándor minden mások előtt öszveszedett sokaságával, merészen behatott a svédek hadi rendébe, és maga s övéi nem kevés vérök omlásával ohajtottuk győzelmet aratott: stb stb. Költ a mi kedvesünknek és hívünknek Péter mester udvari alkancelláruknak keze által, az úr megtestesülése MCCLCVIII. évében.